Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
  2. et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
  3. veste nihil tectae, quales emergitis altis
  4. fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
  5. non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.
  6. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
  7. sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
  8. Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
  9. flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
  10. vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,
  11. incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
  12. quas praeceps Anien atque exceptura natatus
  13. Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
  14. Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
  15. crescit et innumero pendens transmittitur arcu—:
  16. vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli
  17. pando, domus, non umquam aliis habitastis in antris
  18. ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
  19. monstravitque artes: neu vilis flamina caminos
  20. ureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum.
  21. non huc admissae Thasos aut undosa Carystos,