Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. fronde verecunda.[*]() Clio mea ludit Etrusco.
  2. ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
  3. et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
  4. veste nihil tectae, quales emergitis altis
  5. fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
  6. non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.
  7. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
  8. sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
  9. Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
  10. flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
  11. vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,
  12. incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
  13. quas praeceps Anien atque exceptura natatus
  14. Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
  15. Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
  16. crescit et innumero pendens transmittitur arcu—:
  17. vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli
  18. pando, domus, non umquam aliis habitastis in antris