Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
- nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
- et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
- carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
- si qua salutifero gemini Chironis in antro
- herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
- Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
- educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
- dictamni florentis opem. quoque anguis abundat [*](After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod. )[*](lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174). )
- spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum [*]()
- virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
- aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’[*]()
- Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus
- pugnantemque animam: ritu se cingit uterque
- Paconio monstrantque simul parentque volentes,
- donec letiferas vario medicamine pestes
- et suspecta mali ruperunt nubila somni.
- adiuvat ipse deos morboque valentior omni
- occupat auxilium, citius non arte refectus
- Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae
- saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
- Quis mihi tot coetus inter populique patrumque
- sit curae votique locus? tamen ardua testor
- sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
- luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens
- assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
- aucupor 3; immensae veluti conexa carinae
- cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis
- parva receptat aquas et eodem volvitur austro.
- Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,
- nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
- hic vitae natalis erit. tu Troica dignus
- saecula et Euboici transcendere pulveris annos
- Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra
- digna litem? nec si vacuet Mevania valles
- aut praestent niveos Clitumna novalia tauros, [*](benignum Lindenbroy: benigne M. )[*](carpsi Dom.: carpsit M. )[*](aucupor Heinsius: auguror M. )
- sufficiam. sed saepe deis hos inter honores
- caespes et exiguo placuerunt farra salino.
- Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro.
- nec lassata voco totiens mihi numina. Musas;
- et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan.
- tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
- terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.
- Naidas, undarum dominas, regemque corusci
- ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
- elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,
- ponite: dilecto volo lascivire sodali.
- iunge. puer. cyathos—set ne numerare [*]() labora—
- cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
- Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
- balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
- fronde verecunda.[*]() Clio mea ludit Etrusco.
- ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
- et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
- veste nihil tectae, quales emergitis altis
- fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
- non vos. quae culpa decus infamastis aquarum. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
- sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
- Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
- flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
- vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,
- incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
- quas praeceps Anien atque exceptura natatus
- Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
- Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
- crescit et innumero pendens transmittitur arcu—:
- vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli
- pando, domus, non umquam aliis habitastis in antris
- ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
- monstravitque artes: neu vilis flamina caminos
- ureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum.
- non huc admissae Thasos aut undosa Carystos,
- maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:
- sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
- purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
- ipse cruentavit maculis lucentibus [*]() Attis,
- quasque Tyrus [*]() niveas secat et Sidonia rupes,
- vix locus Eurotae, viridis cum regula longo [*](lucentibus M: liventibus Pol., Markland: cf. Apoll. Sid. xxii. 137. )[*](quasque Tyrus Dom.: quoque tiri M: cumque Tyri Vollmer: quasque Tyrus niveas secuit Lafaye: quamque Paros niveam Postgate: quaeque Tyri vincas fucatam (or, fucum et quae) sindona rupes Stater. See also C.R. xx. pp. 38, 39. united herself indissolubly to him. Cebrenis is Oenone. Hylas, ward of Hercules, was drawn by a nymph into the spring where he was getting water. drinking respectively, from the purity of the one and the )
- Synnada distinctu variat, non limina cessant,
- effulgent camerae, vario fastigia vitro
- in species animosque nitent. stupet ipse beatas
- circumplexus opes et parcius imperat ignis.
- multus ubique dies, radiis ubi culmina totis
- perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
- nil ibi plebeium: nusquam Temesaea notabis
- aera. sed argento felix propellitur unda
- argentoque cadit labrisque nitentibus instat
- delicias mirata suas et abire recusat.
- extra autem niveo qui margine caerulus amnis
- vivit et in summum fundo [*]() patet omnis ab imo,
- cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
- suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo.
- hic te perspicuum melius. Narcisse, videres,
- hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
- quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
- auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat
- aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
- nec si Baianis veniat novus hospes ab oris,
- talia despiciet—fas sit componere magnis
- parva—Neronea nec qui modo lotus in unda,
- hic iterum sudare neget, macte, oro, nitenti
- ingenio curaque puer! tecum ista senescant
- et tua iam melius discat fortuna renasci! [*](in summum fundo s: in fundum summo M. )
- Et Phoebus pater et severa Pallas
- et M usae procul ite feriatae:
- Iani vos revocabimus Kalendis.
- Saturnus mihi compede exoluta
- et multo gravidus mero December
- et ridens Iocus et Sales protervi
- adsint, dum refero diem beatum
- laeti Caesaris ebriamque aparchen.[*]()
- Vix Aurora novos movebat ortus,
- iam bellaria [*]() linea pluebant
- —hunc rorem veniens profudit eurus:
- quicquid nobile Ponticis nucetis,
- fecundis cadit aut iugis Idymes;
- quod ramis pia germinat Damascos,
- et quod percoquit ebriosa Caunos,[*]()