Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
  2. nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
  3. et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
  4. carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
  5. si qua salutifero gemini Chironis in antro
  6. herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
  7. Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
  8. educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
  9. dictamni florentis opem. quoque anguis abundat
  10. [*](After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod. )[*](lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174). )
  11. spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum [*]()
  12. virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
  13. aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’[*]()
  14. Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus
  15. pugnantemque animam: ritu se cingit uterque
  16. Paconio monstrantque simul parentque volentes,
  17. donec letiferas vario medicamine pestes
  18. et suspecta mali ruperunt nubila somni.