Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
- captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
- gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
- pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
- Gallice, Fortuna non admirante subisti.
- Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
- nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
- et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
- carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
- si qua salutifero gemini Chironis in antro
- herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit