Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus
  2. exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes [*]()
  3. Cannensesque animae; primusque insigne tributum
  4. ipse palam lacera [*]() poscebat Regulus umbra,
  5. non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
  6. captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
  7. gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
  8. pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
  9. Gallice, Fortuna non admirante subisti.
  10. Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
  11. nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
  12. et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
  13. carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
  14. si qua salutifero gemini Chironis in antro
  15. herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
  16. Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
  17. educat, Idaea profert quam Creta sub umbra