Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. exuit atque alios melior revirescit in annos,
  2. ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes
  3. inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum
  4. confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
  5. quae tua longinquis implorant iura querelis,
  6. certent laetitia, nosterque ex ordine collis
  7. confremat et sileant peioris murmura famae!
  8. quippe manet longumque aevo redeunte manebit.
  9. quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
  10. nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
  11. aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
  12. Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
  13. plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas
  14. aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
  15. ipse veni viresque novas animumque ministra.
  16. qui [*]() caneris; docto nec enim sine numine tantus
  17. Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
  18. iudicium mentemque viris, licet enthea vatis
  19. [*](es s: et M: dive es Pol.: dives M: dis es Dom.: Diti es Postgate. )[*](qui Pol. (from P): quis M. )
  20. excludat Pimplea sitim nec conscia detur
  21. Pirene: largos potius mihi gurges in haustus.