Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci
  2. [*](pridem Dom.: precidem M. )[*](praecidens Housman: progressus M: praegressus s. )[*](ait, i Bursian: alti M. )[*](tendentes Markland: tendatis M. )
  3. Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.
  4. quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam
  5. iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
  6. hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis
  7. nec promissa semel. Libyci quid mira tributi
  8. obsequia et missum media de pace triumphum
  9. laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus
  10. exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes [*]()
  11. Cannensesque animae; primusque insigne tributum
  12. ipse palam lacera [*]() poscebat Regulus umbra,
  13. non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
  14. captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
  15. gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
  16. pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
  17. Gallice, Fortuna non admirante subisti.
  18. Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
  19. nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
  20. et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
  21. carmina patricio pueri sonuistis in ostro,