Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
  2. ponderis immensi damnosaque fila senectae
  3. exuit atque alios melior revirescit in annos,
  4. ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes
  5. inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum
  6. confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
  7. quae tua longinquis implorant iura querelis,
  8. certent laetitia, nosterque ex ordine collis
  9. confremat et sileant peioris murmura famae!
  10. quippe manet longumque aevo redeunte manebit.
  11. quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
  12. nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
  13. aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
  14. Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
  15. plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas
  16. aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
  17. ipse veni viresque novas animumque ministra.
  18. qui [*]() caneris; docto nec enim sine numine tantus
  19. Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
  20. iudicium mentemque viris, licet enthea vatis