Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho
  2. volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique
  3. [*](turbes M: vibres Seriverius. storms; Aege, daughter of Olenus, was changed into a goat. was one of the founders of Tibur. )
  4. conciliata redit dubitataque sidera cernit
  5. Gallicus, es caelo. dive. es,[*]() Germanice. cordi
  6. —quis neget?—: erubuit tanto spoliare ministro
  7. imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
  8. ponderis immensi damnosaque fila senectae
  9. exuit atque alios melior revirescit in annos,
  10. ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes
  11. inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum
  12. confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.