Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. —nec satis ad cultus—huic Inda monilia Glaucum
  2. Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi,
  3. hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros
  4. erraret secura Daphne, si in [*]() litore Naxi
  5. Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
  6. Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
  7. quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
  8. falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae
  9. rector, in hanc vero [*]() cecidisset Iuppiter auro.
  10. [*](Daphne, si in Baehrens: dafnes in M, Daphne, sin Phill. )[*](vero M: verso Herzoy, alio, fulvo, pluvio Markland, iterum Burmann. )
  11. sed dabitur iuveni, cui tu, mea summa potestas,
  12. nate. cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi
  13. saepe neget maerens, ipsam iam cedere sensi
  14. inque vicem tepuisse viro.’Sic fata levavit
  15. sidereos artus thalamique egressa superbum
  16. limen Amyclaeos ad frena citavit olores.
  17. iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem
  18. geminato temone sedet, iam Thybridis arces
  19. Iliaeae: pandit nitidos domus alta penates
  20. claraque gaudentes plauserunt limina cygni.
  21. digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris.
  22. hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum
  23. saxa virent. hic flexus onyx et concolor alto
  24. vena mari rupesque nitent. quis purpura saepe
  25. Oebalis et Tyrii moderator livet aeni.
  26. pendent innumeris fastigia nixa columnis,
  27. robora Dalmatico lucent satiata metallo.
  28. excludunt radios silvis demissa vetustis
  29. frigora, perspicui vivunt in marmore fontes.
  30. nec servat natura vices: hic Sirius alget,
  31. bruma tepet versumque domus sibi temperat annum.
  32. Exsultat visu tectisque potentis alumnae
  33. non secus alma Venus, quam si Paphon aequore ab alto
  34. Idaliasque domos Erycinaque templa subiret.
  35. tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
  36. ‘Quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti,
  37. o mihi Laurentes inter dilecta puellas?
  38. quis morum fideique modus? numquamne virili
  39. summittere iugo? veniet iam tristior aetas.
  40. exerce formam et fugientibus utere donis,
  41. non ideo tibi tale decus vultusque superbos
  42. meque dedi, viduos ut transmittare per annos
  43. ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
  44. despexisse procos, etenim hic tibi sanguine toto
  45. deditus unam omnes inter miratur amatque
  46. nec formae nec stirpis egens, nam docta per urbem
  47. carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?
  48. hunc et bissenos—sic indulgentia pergat
  49. praesidis Ausonii—cernes attollere fasces
  50. ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit
  51. limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae,
  52. iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
  53. fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule
  54. indulgebit ebur Dacasque—haec [*]() gloria maior—
  55. exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
  56. ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae,
  57. quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?
  58. alituum pecudumque mihi durique ferarum
  59. [*](haec Otto et M. )[*](iugavi Dom.: iugali M. Some edd, support MSS. here, and explain by ellipse. )
  60. non renuere greges, ipsum in conubia terrae
  61. aethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo,
  62. sic rerum series mundique revertitur aetas,
  63. unde novum Troiae decus ardentumque deorum
  64. raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito,
  65. Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?
  66. quis septemgeminae posuisset moenia Romae
  67. imperii Latiale caput, nisi Dardana furto
  68. cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?’
  69. His mulcet dictis tacitaeque [*]() inspirat honorem [*]()
  70. conubii, redeunt animo iam dona precesque
  71. et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,
  72. Asteris et vatis totam cantata per urbem,
  73. Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
  74. quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepit
  75. flectere corda libens et iam sibi dura videri.
  76. Macte toris. Latios inter placidissime vates,
  77. quod durum permensus iter coeptique labores [*]()
  78. prendisti portus, nitidae [*]() sic transfuga Pisae
  79. amnis in externos longe flammatus amores
  80. flumina demerso trahit intemerata canali.
  81. donec Sicanios tandem prolatus anhelo
  82. [*](tacitaeque Vollmer: tacitoque M. )[*](honorem M: amorem s. )[*](labores Maenaghten: laboris M. )[*](nitidae s: nitiade M: viduae Pii HI i more: tumidae Dom. )
  83. ore bibat fontes; miratur dulcia Nais
  84. oscula nec credit pelago venisse maritum.
  85. Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
  86. Stella, dies, quanto salierunt pectora voto,
  87. dulcia cum dominae dexter conubia vultus
  88. adnuit! ire polo nitidosque errare per axes
  89. visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis
  90. pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
  91. Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe,
  92. cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
  93. erecto prospexit equo. quam longa morantur
  94. sidera! quam segnis votis Aurora mariti!
  95. At procul ut Stellae thalamos sensere parari
  96. Letous vatum pater et Semeleius Euhan,
  97. hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.
  98. huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
  99. et Parnase, sonas 1; illi Pangaea resultant
  100. Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
  101. tunc caras iniere fores comitique canoro
  102. hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,
  103. hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
  104. tempora, Minoa crinem premit ille corona.
  105. Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
  106. omina, iam festa fervet domus utraque pompa.
  107. fronde virent postes, effulgent compita flammis,
  108. et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
  109. [*](Parnase sonas Doni.: Parnasis honos M: Parnasis hiems Schwartz. which Bacchus is always connected; there was a tradition that he wore it for sorrow after the death of Ariadne (Theon on Aratus, Phaen. 71). )
  110. omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces,
  111. omnis plebeio teritur praetexta tumultu:
  112. hinc eques, hinc iuvenum coetu [*]() stola mixta laborat.
  113. felices utrosque vocant, sed in agmine, plures
  114. invidere viro. iamdudum poste reclinis
  115. quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen,
  116. quo vatem mulcere queat, dat Iuno verenda
  117. vincula et insignit gemina [*]() Concordia taeda.
  118. hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus!
  119. quantum nosse licet, sic victa sopore doloso
  120. Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
  121. non talis niveos tinxit [*]() Lavinia vultus,
  122. cum Turno spectante rubet: non Claudia talis