Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo
  2. raraque longaevis nivibus crystalla gelari.
  3. huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo,
  4. —nec satis ad cultus—huic Inda monilia Glaucum
  5. Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi,
  6. hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros
  7. erraret secura Daphne, si in [*]() litore Naxi
  8. Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
  9. Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
  10. quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
  11. falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae
  12. rector, in hanc vero [*]() cecidisset Iuppiter auro.
  13. [*](Daphne, si in Baehrens: dafnes in M, Daphne, sin Phill. )[*](vero M: verso Herzoy, alio, fulvo, pluvio Markland, iterum Burmann. )
  14. sed dabitur iuveni, cui tu, mea summa potestas,
  15. nate. cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi
  16. saepe neget maerens, ipsam iam cedere sensi
  17. inque vicem tepuisse viro.’Sic fata levavit
  18. sidereos artus thalamique egressa superbum