Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. fluctibus et nostra potuit considere concha;
  2. et si flammigeras potuisset scandere sedes
  3. hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores.
  4. huic quamvis census dederim largita beatos,
  5. vincit opes animo, querimur iam Seras avaros
  6. angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse
  7. germina nec virides satis inlacrimare sorores,
  8. vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo
  9. raraque longaevis nivibus crystalla gelari.
  10. huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo,
  11. —nec satis ad cultus—huic Inda monilia Glaucum
  12. Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi,
  13. hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros
  14. erraret secura Daphne, si in [*]() litore Naxi
  15. Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
  16. Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
  17. quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
  18. falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae
  19. rector, in hanc vero [*]() cecidisset Iuppiter auro.
  20. [*](Daphne, si in Baehrens: dafnes in M, Daphne, sin Phill. )[*](vero M: verso Herzoy, alio, fulvo, pluvio Markland, iterum Burmann. )
  21. sed dabitur iuveni, cui tu, mea summa potestas,