Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- et minor in leges gener et Cato Caesaris iret.[*]()
- at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur,
- illinc belligeri sublimis regia Pauli,
- terga Pater, blandoque videt Concordia vultu.
- Ipse autem puro celsum caput aere saeptus
- templa superfulges et prospectare videris,
- an nova contemptis surgant Palatia flammis
- pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis
- atque exploratas iam laudet Vesta ministras.
- dextra vetat pugnas,[*]() laevam Tritonia virgo
- non gravat et sectae praetendens colla Medusae:
- ceu stimulis accendit equum; nec dulcior usquam
- lecta deae sedes nec si, Pater, ipse teneres.
- pectora, quae mundi valeant evolvere curas, [*](adscitae M: adsertae s. )[*](gener et Cato Caesaris iret Scriverius and Housman (see Manilius, p. Levii): iret gener et Cato castris M. )[*](pugnas Pol.: pugnes M. )
- et quis [*]() se totis Temese dedit hausta metallis;
- it tergo demissa chlamys: latus ense quieto
- securum, magnus quanto mucrone minatur
- noctibus hibernis et sidera terret Orion.
- at sonipes habitus animosque imitatus equestres
- aerius attollit vultus cursumque minatur;