Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. discit et e vultu, quantum tu mitior armis,
  2. qui nec in externos facilis saevire furores
  3. das Cattis Dacisque iidem, te signa ferente
  4. et minor in leges gener et Cato Caesaris iret.[*]()
  5. at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur,
  6. illinc belligeri sublimis regia Pauli,
  7. terga Pater, blandoque videt Concordia vultu.
  8. Ipse autem puro celsum caput aere saeptus
  9. templa superfulges et prospectare videris,
  10. an nova contemptis surgant Palatia flammis
  11. pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis
  12. atque exploratas iam laudet Vesta ministras.
  13. dextra vetat pugnas,[*]() laevam Tritonia virgo
  14. non gravat et sectae praetendens colla Medusae:
  15. ceu stimulis accendit equum; nec dulcior usquam
  16. lecta deae sedes nec si, Pater, ipse teneres.
  17. pectora, quae mundi valeant evolvere curas,
  18. [*](adscitae M: adsertae s. )[*](gener et Cato Caesaris iret Scriverius and Housman (see Manilius, p. Levii): iret gener et Cato castris M. )[*](pugnas Pol.: pugnes M. )
  19. et quis [*]() se totis Temese dedit hausta metallis;
  20. it tergo demissa chlamys: latus ense quieto
  21. securum, magnus quanto mucrone minatur