Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ipsum autem et lassa fidit prosternere dextra,
  2. nec servat vires: etenim huc iam fessus et illuc
  3. mutabat turmas; urgent praesagia mille
  4. funeris, et nigrae praecedunt nubila mortis,
  5. iamque miser raros comites verumque videbat
  6. Dorcea, iam vires paulatim abscedere sensit,
  7. sensit et exhaustas umero leviore pharetras;
  8. iam minus atque minus fert arma puerque videtur
  9. et sibi, cum torva clipei metuendus obarsit
  10. luce Dryas: tremor ora repens ac viscera torsit
  11. Arcados; utque feri vectorem fulminis albus
  12. cum supra respexit olor, cupit hiscere ripam
  13. Strymonos et trepidas in pectora contrahit alas:
  14. sic iuvenem saevi conspecta mole Dryantos
  15. iam non ira subit, sed leti nuntius horror,
  16. arma tamen, frustra superos Triviamque precatus,
  17. molitur pallens et surdos expedit arcus,
  18. iamque instat telis et utramque obliquus [*]() in ulnam [*]()
  19. cornua contingit mucrone et pectora nervo,
  20. cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis