Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. partem haud exiguam — scitis — Dircaeus haberet
  2. campus, ubi hae nuper Thebarum foedera plagae?’
  3. haec simul ostentans quaesitaque praemia laudum
  4. dat sociis, sequitur neglectus Agyllea thorax.
  5. Sunt et qui nudo subeant concurrere ferro,
  6. iamque aderant instructi armis Epidaurins Agreus
  7. et nondum fatis Dircaeus agentibus exsul,
  8. dux vetat Iasides: ‘manet ingens copia leti,
  9. o iuvenes! servate animos avidumque furorem
  10. v.2.p.128
  11. sanguinis adversi, tuque o, quem propter avita
  12. iugera, dilectas cui desolavimus urbes,
  13. ne, precor, ante aciem ius tantum casibus esse
  14. fraternisque sinas — abigant hoc numina! — votis.’
  15. sic ait, atque ambos aurata casside ditat.
  16. tum generum, ne laudis egens, iubet ardua necti
  17. tempora Thebarumque ingenti voce citari
  18. victorem: dirae recinebant[*]() omnia Parcae.
  19. Ipsum etiam proprio certamina festa labore
  20. dignari et tumulo supremum hunc addere honorem
  21. hortantur proceres ac, ne victoria desit