Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. intuleras Nemeac mirandaque fata parabas.
  2. causa viae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi
  3. praebuerant aditus, et protinus ille tyranno
  4. nuntius exstinctae miserando vulnere prolis.
  5. [*](alis amplexa Pω: agilis complexa Lachmann: aulis Garrod, who brackets volucres recens as a parenthesis. Certainly the repetition of alas alis is odd, but a characteristic of Statius. )[*](ecce Pω: haec est Phillimore. )
    v.2.p.56
  6. ergo adsunt comites — pro fors et caeca futuri
  7. mens hominum! — regique favent; sed Lemnos ad aures
  8. ut primum dictusque Thoas, per tela manusque
  9. inruerant, matremque avidis complexibus ambo
  10. diripiunt flentes alternaque pectora mutant.
  11. illa velut rupes immoto saxea visu
  12. haeret et expertis non audet credere divis.
  13. ut vero et vultus et signa Argoa relictis
  14. ensibus atque umeris amborum intextus Iason,
  15. cesserunt luctus, turbataque munere tanto
  16. conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
  17. addita signa polo, laetoque ululante tumultu
  18. tergaque et aera dei motas crepuere per auras.
  19. Tunc pius Oeclides, ut prima silentia volgi
  20. mollior ira dedit placidasque accessus ad aures:
  21. ‘audite, o ductor Nemeae lectique potentes