Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. dum clamat, subit ore cavo Teumesia coruus,
  2. nec prohibent fauces; atque illi voce repleta
  3. intercepta natat prompto in sanguine lingua.
  4. stabat adhuc, donec transmissa morte per artus
  5. labitur immorsaque cadens obmutuit hasta.
  6. vos quoque, Thespiadae, cur infitiatus honora
  7. arcuerim [*]() fama? fratris moribunda levabat
  8. membra solo Periphas—nil indole clarius illa
  9. nec pietate fuit—, laeva marcentia colla
  10. sustentans dextraque latus; singultibus artum
  11. exhaurit thoraca dolor, nec vincla coercent
  12. undantem fletu galeam, eum multa gementi
  13. pone gravis curvas perfringit lancea costas.
  14. [*](arcuerim K: arguerim Pω. )
    v.1.p.442
  15. exit et in fratrem, cognataque pectora telo [*]()
  16. conserit; ille oculos etiamnum [*]() in luce natantes
  17. sistit et aspecta germani morte resolvit.
  18. at cui vita recens et adhuc in vulnere vires
  19. hos tibi complexus, haec dent ait oscula nati.
  20. procubuere pares fatis, miserabile votum
  21. mortis, et alterna clauserunt lumina dextra.