Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- ibit ovans Argos? vix credet fama reverso!
- heus socii, nullaene manus, nulla arma valebunt?
- haec regi promissa, Cydon, haec, Lampe, dabamus?’
- dum clamat, subit ore cavo Teumesia coruus,
- nec prohibent fauces; atque illi voce repleta
- intercepta natat prompto in sanguine lingua.
- stabat adhuc, donec transmissa morte per artus
- labitur immorsaque cadens obmutuit hasta.
- vos quoque, Thespiadae, cur infitiatus honora
- arcuerim [*]() fama? fratris moribunda levabat
- membra solo Periphas—nil indole clarius illa
- nec pietate fuit—, laeva marcentia colla
- sustentans dextraque latus; singultibus artum
- exhaurit thoraca dolor, nec vincla coercent
- undantem fletu galeam, eum multa gementi
- pone gravis curvas perfringit lancea costas. [*](arcuerim K: arguerim Pω. )
- exit et in fratrem, cognataque pectora telo [*]()
- conserit; ille oculos etiamnum [*]() in luce natantes
- sistit et aspecta germani morte resolvit.
- at cui vita recens et adhuc in vulnere vires
v.1.p.442