Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. magnanimus cratera Pholus. stupet obvia leto
  2. turba superstantem atque emissi turbine montis
  3. obruitur; simul ora virum, simul arma manusque
  4. fractaque commixto sederunt pectora ferro,
  5. quattuor hic adeo disiecti mole sub una
  6. congemuere, fuga tremefactum protinus agmen
  7. excutitur coeptis, neque enim temnenda iacebant
  8. funera: fulmineus Dorylas, quem regibus ardens
  9. aequabat virtus, Martisque e semine Theron
  10. terrigenas confisus avos, nec vertere cuiquam
  11. frena secundus Halys, sed tune pedes occubat arvis,
  12. Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo,
  13. Bacche, genus, quorum ut subitis exterrita fatis
  14. agmina turbatam vidit laxare catervam,
  15. quae duo sola manu gestans adelinia monti
  16. fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit,
  17. mox in plana libens, nudo ne in pectore tela
  18. inciderent, saltu praeceps defertur et orbem,
  19. quem procul oppresso vidit Therone volutum,
  20. corripuit, tergoque et vertice tegmina nota