Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. arguerim: mandata refers, nunc omnia quando
  2. plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra
  3. poscitis, et propior capulo manus, haec mea regi
  4. rgolico, nondum aequa tuis, vice dicta reporta:
  5. quae sors iusta mihi, quae non indebitus annis
  6. sceptra dicavit honos, teneo longumque tenebo,
  7. te penes Inachiac dotalis regia dono
  8. coniugis, et Danaae—quid enim maioribus actis [*]()
  9. invideam?—cumulentur opes, felicibus Argos
  10. auspiciis Lernamque regas; nos horrida Dirces
  11. pascua et Euboicis artatas fluctibus oras,
  12. non indignati miserum dixisse parentem
  13. Oedipoden: tibi larga—Pelops et Tantalus auctor!—
  14. nobilitas, propiorque fluat de sanguine iuncto
  15. Iuppiter, anne feret luxu consueta paterno
  16. hunc regina larem? nostrae cui iure sorores
  17. anxia pensa trahant, longo quam sordida luctu
  18. mater et ex imis auditus forte tenebris
  19. offendat sacer ille senex! iam pectora volgi
  20. adsuevere iugo: pudet heu! plebisque patrumque,