Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. intrat Agenoreas; ibi durum Eteoclea cernit
  2. sublimem solio saeptumque horrentibus armis.
  3. iura ferus populo trans legem ac tempora regni
  4. iam fratris de parte dabat: sedet omne paratus
  5. in facinus queriturque fidem tam sero reposci.
  6. Constitit in mediis—ramus manifestat olivae
  7. legatum—causasque viae nomenque rogatus
  8. [*](Lechaeo PDN: liceo ω: cf. Silv. ii. 2. 35. )[*](abit PB: habet (i orer e) Q: habet ω. )
    v.1.p.424
  9. edidit: utque rudis fandi pronusque calori
  10. semper erat, iustis miscens tamen aspera coepit:
  11. ‘si tibi plana fides et dicti cura maneret
  12. foederis, ad fratrem completo iustius anno
  13. legatos hinc ire fuit teque ordine certo
  14. fortunam exuere et laetum descendere regno,
  15. ut vagus ille diu passusque haud digna per urbes
  16. ignotas pactae tandem succederet aulae.
  17. sed quia dulcis amor regni blandumque potestas.
  18. posceris: astriferum iam velox circulus orbem
  19. torsit et amissae redierunt montibus umbrae,
  20. ex quo frater inops ignota per oppida tristes
  21. exsul agit casus; et te iam tempus aperto