Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. obstipuit. ‘sequimur, divum quaecumque vocasti,
  2. nec tarde paremus,’ ait; iamiamque recedens
  3. instantem vallo Pylium tamen Agrea fixit,
  4. armigeri fessum excipiunt; tum vulgus euntem
  5. auctorem pacis servatoremque deumque
  6. conclamat gaudens atque ignibus implet honestis,
  7. iamque iter ad muros cursu festinus anhelo
  8. obtinet et miseros gaudet vitasse parentes,
  9. eum genitor — steteruntque ambo et vox haesit utrique,[*]()
  10. [*](certa tui ω: certatim P.)[*](utrique K Q: utrimque Pω.)
    v.2.p.370
  11. deiectaeque genae, tandem pater ante profatus:
  12. ‘quis novus inceptis rapuit te casus ab armis?
  13. quae bello graviora paras? dic, nate, precanti,
  14. cur tibi torva acies? cur hic truculentus in ore
  15. pallor, et ad patrios non stant tua lumina voltus?
  16. audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque,
  17. nate, meosque annos miseraeque per ubera matris,
  18. ne vati, ne crede, puer! superine profanum
  19. dignantur stimulare senem, cui vultus inanis
  20. exstinctique orbes et poena simillima diro
  21. Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa