Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. responsis ut plena [*]() fides, et fraude priores
  2. exuitur voltus, abiit horrorque vigorque
  3. ex oculis, paulum decoris permansit honosque
  4. mollior, et posito vatum gestamina ferro
  5. subdita; descendunt vestes, torvisque ligatur
  6. vitta comis — nam laurus erat — tamen aspera produnt
  7. ora deam nimiique gradus, sic Lydia coniunx
  8. Amphitryoniaden exutum horrentia terga
  9. perdere Sidonios umeris ridebat [*]() amictus
  10. et turbare colus et tympana rumpere dextra.
  11. Sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi
  12. talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu,
  13. invenit; immensae reserato limine portae
  14. sternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon.
  15. sed consanguinei quamvis atque omnia fratres,
  16. tu prior: exanimes circum cumulantur acervi;
  17. omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus —
  18. necdum aderat virtus — non mens, non dextra quiescit,
  19. non avida arma vacant, ipsa insanire videtur
  20. Sphinx galeae custos, visoque animata cruore