Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres." VALE.

Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas.

v3.p.150
Puta esse quod dicis et effundi verba, non figi; primum habet ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter lapsae. Multum enim interesse existimo, utrum exciderit an fluxerit. Adice [*](adice added by Hense.) nunc, quod in hoc quoque, quod dicturus sum, ingens [*](ingens later MSS.; indigens BA.) differentia est: Fabianus mihi non effundere videtur orationem, sed fundere; adeo larga est et sine perturbatione, non sine cursu tamen veniens.

Illud plane fatetur et praefert, non esse [*](esse Muretus; esset BA.) tractatam nec diu tortam. Sed ita, ut vis, esse credamus; mores ille, non verba conposuit et animis scripsit ista, non auribus.

Praeterea ipso dicente non vacasset tibi partes intueri, adeo te summa rapuisset; et fere quae inpetu placent, minus praestant ad manum relata.

Sed illud quoque multum est primo aspectu oculos occupasse, etiam si contemplatio diligens inventura est quod arguat.

Si me interrogas, maior ille est, qui iudicium abstulit quam qui meruit; et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de futuro promittere. Oratio sollicita philosophum non decet; ubi tandem erit fortis et constans, ubi periculum sui faciet, qui timet verbis ?