Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Rursus ista, quae ut [*](ista quae ut later MSS.; ita quae vis BA.) speciosa et felicia trahunt vulgum, a multis et saepe contempta sunt. Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit. Tubero

v3.p.126
paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur. Honores reppulit pater Sextius, qui ita natus, ut rem publicam deberet capessere, latum clavum divo Iulio dante non recepit. Intellegebat enim quod dari posset, et eripi posse.

Nos quoque aliquid et ipsi faciamus animose; simus inter exempla.

Quare defecimus ? Quare desperantes ? Quicquid fieri potuit, potest, nos modo purgemus animum sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est et fortuitis serviendum. Licet reverti in viam, licet in integrum restitui; restituamur, ut possimus dolores, quocumque modo corpus invaserint, perferre et fortunae dicere: " cum viro tibi negotium est; quaere, quem vincas."

His sermonibus [*](The testimony of an ancient grammarian, and the change of subject in the text, may, as Hense states, indicate that a considerable passage is lost and that another letter begins here. Cf, the senex egregius of § 15.) et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere. Sed securus de illo sum; de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur. Nam ipse vitae plenus est, cui adici nihil desiderat sua causa, sed eorum, quibus utilis est.

Liberaliter facit, quod vivit. Alius iam hos [*](hos later MSS.; his BA.) cruciatus

v3.p.128
finisset [*](finisset later MSS,; finis est BA.) ; hic tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere. "Quid ergo? Non, si suadebit res, exibit ? " Quidni exeat, si nemo iam uti eo poterit ? Si nihil aliud quam dolori operam dabit ?

Hoc est, mi Lucili, philosophiam in opere discere et ad verum exerceri: videre, quid homo prudens animi habeat contra mortem, contra dolorem, cum illa accedat, hic premat. Quid faciendum sit, a faciente discendum est. Adhuc argumentis actum est, an posset aliqui dolori resistere, an mors magnos quoque animos admota summittere.

Quid opus est verbis ? In rem praesentem eamus: nec mors illum contra dolorem facit fortiorem nec dolor contra mortem. Contra utrumque sibi fidit nec spe mortis patienter dolet nec taedio doloris libentur moritur; hunc fert, illam expectat. VALE.

Epistulam, quam scripsi Marullo, cum filium parvulum amisisset et diceretur molliter ferre, misi tibi, in qua non sum solitum morem secutus nec putavi leniter illum debere tractari, cum obiurgatione esset quam solacio dignior. Adflicto enim et magnum vulnus male fcrenti paulisper cedendum est; exsatiet

v3.p.130
se aut certe primum impetum effundat; hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse.

" Solacia expectas ? Convicia accipe. Molliter tu fers mortem filii; quid faceres, si amicum perdidisses ? Decessit filius incertae spei, parvulus; pusillum temporis periit.

Causas doloris conquirimus et de fortuna etiam inique queri volumus, quasi non sit iustas querendi causas praebitura. At mehercules satis mihi iam videbaris animi habere etiam adversus solida mala, nedum ad istas umbras malorum, quibus ingemescunt homines moris causa. Quod damnorum omnium maximum est, si amicum perdidisses, danda opera erat, ut magis gauderes, quod habueras, quam maereres, quod amiseras.

" Sed plerique non computant, quanta perceperint, quantum gavisi sint. Hoc habet inter reliqua mali dolor iste: non supervacuus tantum, sed ingratus est. Ergo quod habuisti talem amicum, periit opera? Tot annis, tanta coniunctione vitae, tam familiari studiorum societate nil actum est ? Cum amico effers amicitiam ? Et quid doles amisisse, si habuisse non prodest ? Mihi crede, magna pars ex iis, quos amavimus,licet ipsos casus abstulerit, apud nos manet. Nostrum est, quod praeteriit, tempus nec quicquam est loco tutiore quam quod fuit.

Ingrati adversus

v3.p.132
percepta spe futuri sumus, quasi non quod futurum est, si modo successerit nobis, cito in praeterita transiturum sit. Anguste fructus rerum determinat, qui tantum praesentibus laetus est; et futura et praeterita delectant, haec exspectatione, illa memoria, sed alterum pendet et non fieri potest, alterum non potest non fuisse. " Quis ergo furor est certissimo excidere ? Adquiescamus iis, quae iam hausimus, si modo non perforate animo hauriebamus et transmittente quicquid acceperat.

Innumerabilia sunt exempla eorum, qui liberos iuvenes sine lacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publicum officium a rogo redierint et statim aliud egerint. Nec inmerito; nam primum supervacuum est dolere, si nihil dolendo proficias. Deinde iniquum est queri de eo, quod uni accidit, omnibus restat. Deinde desiderii stulta conquestio est, ubi minimum interest inter amissum et desiderantem. Eo itaque aequiore animo esse debemus, quod quos amisimus, sequimur.

" Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatissimi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur; quem putas perisse, praemissus est. Quid autem dementius quam, cum idem tibi

v3.p.134
iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit ? Fiet aliquis factum, quod non ignoravit futurum ? Aut si mortem in homine non cogitavit, sibi inposuit.

Fiet aliquis factum, quod aiebat non posse non fieri ? Quisquis aliquem queritur mortuum esse, queritur [*](mortuum esse queritur later MSS.; om. by B and A1.) hominem fuisse. Omnis eadem condicio devinxit: cui nasci contigit, mori restat.

Intervallis distinguimur, exitu aequamur. Hoc quod inter primum diem et ultimum iacet, varium incertumque est: si molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, etiam seni angustum. Nihil non lubricum et fallax et omni tempestate mobilius. [*](mobilius later MSS.; mobilibus BA.) Iactantur cuncta et in contrarium transeunt iubente fortuna, et in tanta volutatione rerum humanarum nihil cuiquam nisi mors certum est. Tamen de eo queruntur omnes, in quo uno nemo decipitur. ' Sed puer decessit.' Nondum dico melius agi cum eo, qui cito [*](cito added by Gertz.) vita defungitur; ad eum transeamus, qui consenuit.

Quantulo vincit infantem ! Propone temporis profundi vastitatem et universum complectere, deinde hoc, quod aetatem vocamus humanam, conpara immenso; videbis, quam exiguum sit, quod optamus, quod cxtendimus. Ex hoc quantum lacrimae, quantum sollicitudines occupant !

Quantum mors, antequam veniat, optata, quantum valitudo, quantum timor! Quantum tenent aut rudes aut inutiles

v3.p.136
anni ! Dimidium ex hoc edormitur. Adice labores, luctus, pericula, et intelleges etiam in longissima vita minimum esse, quod vivitur.

Sed quis tibi concedet non melius se habere eum, cui cito reverti licet, cui ante lassitudinem peractum est iter ? Vita nec bonum nec malum est; boni ac mali locus est. Ita nihil ille perdidit nisi aleam in damnum certiorem. Potuit evadere modestus et prudens, potuit sub cura tua in meliora formari, sed, quod iustius timetur, potuit fieri pluribus similis.

Aspice illos iuvenes, quos ex nobilissimis domibus in harenam luxuria proiecit; aspice illos, qui suam alienamque libidinem exercent mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies exit; plus timeri quam sperari potuisse manifestum erit. "Non debes itaque causas doloris accersere nec levia incommoda indignando cumulare.

Non hortor, ut nitaris et surgas; non tam male de te iudico, ut tibi adversus hoc totam putem virtutem advocandam. Non est dolor iste, sed morsus; tu illum dolorem facis. "Sine dubio multum philosophia profecit,si puerum nutrici adhuc quam patri notiorem animo forti desideras.