Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Si reverentia frenat animos ac vitia compescit, cur non et admonitio idem possit ? Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur ? Illa vero efficacior est et altius penetrat, quae

v3.p.40
adiuvat ratione quod praecipit, quae adicit, quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus exspectet. Si imperio proficitur, et admonitione; atqui [*](atqui Erasmus; atque B; aeque A.) proficitur imperio; ergo et admonitione.

In duas partes virtus dividitur, in contemplationem veri et actionem. Contemplationem institutio tradit, actionem admonitio. Virtutem et exercet et ostendit recta actio. Acturo autem si prodest qui suadet, et qui monet proderit. Ergo si recta actio virtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, et admonitio necessaria est.

Duae res plurimum roboris animo dant, fides veri et fiducia: utramque [*](utramque Pincianus (from an old MS.); utraque BA.) admonitio facit. Nam et creditur illi et, cum creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur. Ergo admonitio non est supervacua.

M. Agrippa, vir ingentis animi, qui solus ex iis, quos civilia bella claros potentesque fecerunt, felix in publicum fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae: " Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur." Hac se aibat et fratrem et amicum optimum factum.

Si eiusmodi sententiae familiariter in animum receptae formant eum, cur non haec pars philosophiae, quae talibus sententiis constat, idem possit ? Pars virtutis disciplina constat, pars exercitatione; et discas oportet et quod didicisti agendo confirmes. Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt, sed etiam

v3.p.42
praecepta, quae adfectus nostros velut edicto coercent et ablegant.

'' Philosophia,'' inquit,'' dividitur in haec, scientiam et habitum animi. Nam qui didicit et facienda ac vitanda percepit, nondum sapiens est, nisi in ea, quae didicit, animus eius transfiguratus est. Tertia ista pars praecipiendi ex utroque est, et ex decretis et ex habitu. Itaque supervacua est ad implendam virtutem, cui duo illa sufficiunt."

Isto ergo modo et consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est, et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio. Nam et haec ab habitu animi compositi validique proficiscitur. Sed quamvis ista ex optimo habitu animi veniant, optimus animi habitus ex his est; et facit illa et ex illis ipse fit.

Deinde istud, quod dicis, iam perfecti viri est ac summam consecuti felicitatis humanae. Ad haec autem tarde pervenitur; interim etiam inperfecto sed proficient demonstranda est in rebus agendis via. Hanc forsitan etiam sine admonitione dabit sibi ipsa sapientia, quae iam eo perduxit animum, ut moveri nequeat nisi in rectum. Inbecillioribus quidem ingeniis necessarium est aliquem : hoc vitabis, hoc facies.

Praeterea si expectat tempus, quo per se sciat quid optimum factu sit, interim errabit et

v3.p.44
errando inpedietur, quo minus ad illud perveniat, quo possit se esse contentus. Regi ergo debet, dum incipit posse se regere. Pueri ad praescriptum discunt. Digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita [*](proposita later MSS.; praeposita BA.) et ad illa reformare chirographum. Sic animus noster dum eruditur ad praescriptum, iuvatur. [*](iuvatur later MSS.; iuvat A; vivat B.)

Haec sunt, per quae probatur hanc philosophiae partem supervacuam non esse.

Quaeritur deinde, an ad faciendum sapientem sola sufficiat. Huic quaestioni suum diem dabimus; interim omissis argumentis nonne apparet opus esse nobis aliquo advocato, qui contra populi praecepta praecipiat ?

Nulla ad aures nostras vox inpune perfertur; nocent qui optant, nocent qui execrantur. Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando. Mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere.

Non licet, inquam, ire recta via. Trahunt in pravum parentes, trahunt servi. Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem. Et ideo in singulis vitia populorum sunt, quia illa populus dedit. Dum facit quisque peiorem, factus est; didicit deteriora, deinde [*](deinde later MSS.; dein BA.) docuit, effectaque est ingens illa

v3.p.46
nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur. 5 Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus.

Erras enim, si existimas nobiscum vitia nasci; supervenerunt, ingesta sunt. Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.