Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt ? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata vita, sine quibus honesta. [*](honesta Hense; non est BA.) Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere ?

Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die non [*](die non Erasmus; zenon BA.) esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit. Quod potest in hac claritate solis habere scintilla

v2.p.450
momentum ?

Si non es sola honestate [*](honestate later MSS.; honesta B1A.) contentus, necesse est aut quietem adici velis, quam ἀοχλησίαν vocant Graeci, aut voluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest. Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae. Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est. Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum. Ad hanc vitam [*](ad hanc vitam Buecheler; magno vitam B; magnevitam A.) facit titillatio corporis; quid ergo dubitaris dicere bene esse homini, si palato bene est ?

Et hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribus [*](coloribus later MSS.; caloribus BA.) sonisque [*](sonisque Windhaus; souis or solis MSS.) constat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo: mutis adgregetur animal pabulo laetum.

Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam; illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem [*](et enervem Rossbach; inenervem BA.) et abiectam.

Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum [*](qenerosissimi summum Buecheler; generosissimum (or -i) MSS.) bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male [*](ac male Schweighaeuser; animalis BA.) congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla

  1. Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
  2. Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix
  3. Delphinum caudas utero commissa luporum.
Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis !