Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quom [*](quom O. Rossbach; cum BA.) aput eos quoque reperiantur, [*](reperiantur later MSS.; aperiantur BA.) aput quos voluptas imperavit ? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem

v2.p.464
nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibiles. Non video enim, quomodo non in infimum [*](non in infimum vulg.; non in imum Buecheler; non infirmum BA.) agatur e fastigio suo deiecta virtus. Aut beatum praestare debet, aut si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest mitti; aut vincatur oportet aut vincat.