Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem; non fit miser. Adicio debilitatem; non fit miser. Adicio dolores continuos et graves; miser non fit. Quem tam multa mala in miseram vitam non transferunt, ne ex beata quidem educunt.
Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit, [*](qui labi coepit Muretus; qui illa coepit BA.) alicubi subsistat ? Quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo. Quidni non possit beata vita rescindi ? Ne remitti quidem potest, et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est.
" Quid ergo ? " inquit, " sapiens non est beatior,
Quid est in virtute praecipuum ? Futuro non indigere nec dies suos computare; in quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam naturam excurrentia. Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur [*](metimur later MSS.; mentimur BA.) et vitiis nostris nomen virtutis inponimus. Quid porro ? Non aeque incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus positum dicere " beatus sum" ? Atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est. " Beatissimum," inquit, " hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.
Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quom [*](quom O. Rossbach; cum BA.) aput eos quoque reperiantur, [*](reperiantur later MSS.; aperiantur BA.) aput quos voluptas imperavit ? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem
"Dis," inquit, "inmortalibus solis et virtus et beata vita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo. Accedimus ad illa, non pervenimus." Ratio vero dis hominibusque communis est; haec in illis consummata est, in nobis consummabilis.