Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis ? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia; e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororum [*](tororum Capps; horum MSS.; ceterorum Buecheler; nervorum Kronenberg.) sanitas firmitasque.

Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio [*](in medio later MSS.; medio BA) relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse ? Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam ? Deinde si

v2.p.460
damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur. Nam quibus potentia non est in peiorem transferendi [*](transferendi later MSS.; transiendi BA.) statum, ne interpellandi quidem optimum.

" Frigidum," inquit, " aliquid et calidum novimus, inter utrumque tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser." Volo hanc contra nos positam imaginem excutere. Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum. Si plus calidi adfudero, fiet novissime calidum. At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est.

Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem; non fit miser. Adicio debilitatem; non fit miser. Adicio dolores continuos et graves; miser non fit. Quem tam multa mala in miseram vitam non transferunt, ne ex beata quidem educunt.

Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit, [*](qui labi coepit Muretus; qui illa coepit BA.) alicubi subsistat ? Quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo. Quidni non possit beata vita rescindi ? Ne remitti quidem potest, et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est.

" Quid ergo ? " inquit, " sapiens non est beatior,

v2.p.462
qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est ?" Responde mihi: numquid et melior est et honestior ? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius vivat oportet, ut beatius vivat; si rectius non potest, ne beatius quidem. [*](ne beatius quidem later MSS.; ne beatus quidem BA.) Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem vita, quae ex virtute est. Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones. Nam voluptas non est digna, ad quam respiciat.