Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ideo nihil nobis inprovisum esse debet. In omnia praemittendus [*](praemittendus later MSS.; permittendus BA.) animus cogitandumque non quidquid solet, sed quicquid potest fieri. Quid enim est, quod non fortuna, cum voluit, ex florentissimo detrahat ? Quod non eo magis adgrediatur et quatiat, quo speciosius fulget ? Quid illi arduum quidve difficile est ?

Non una via semper, ne tota quidem incurrit, modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viribus invenit pericula sine auctore. Nullum tempus exceptum est; in ipsis voluptatibus causae

v2.p.434
doloris oriuntur. Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis in metum transeunt; ex amico inimicus, hostis ex socio. In subitas tempestates hibernisque maiores agitur aestiva tranquillitas. Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas invenit. Invadit temperantissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus.

Eligit aliquid novi casus, per quod velut oblitis vires suas ingerat.

Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat. Longam moram dedit malis properantibus, qui diem dixit; hora [*](hora Gruter; horam BA.) momentumque temporis evertendis imperiis sufficit. Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum, si tam tarde perirent [*](tam tarde perirent later MSS.; tanta reperirent BA.) cuncta quam fiunt [*](fiunt later MSS.; finiunt BA.) ; nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum.

Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspectabantur, erumpunt Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt. Quota quaeque felicitatem civitas pertulit ?

Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea,

v2.p.436
quae possunt evenire, firmandus.

Exilia, tormenta morbi, [*](morbi BA; morbos later MSS.) bella, naufragia meditare. [*](meditare later MSS.; meditari BA.) Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, [*](abigere Matthiae; abicere BA.) potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est.

Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt ? Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt ? Cypron quotiens vastavit haec clades ? Quotiens in se Paphus corruit ? Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus ?

Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.