Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt; aequat omnes cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibus [*](natalibus later MSS.; non talibus BA.) nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus. Ubi vero ad finem mortalium ventum est, "discede," inquit, "ambitio! omnium, quae terram premunt, siremps [*](siremps Cuiacius; seremiles B; sere miles A.) lex esto." Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior.
Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. Ita dico: infelix ob hoc, quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen. Quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo
Hoc puta rerum naturam dicere: " ista, de quibus querelis, omnibus eadem sunt. Nulli dare faciliora possum, [*](possum Buecheler; possunt BA.) sed quisquis volet, sibi ipse [*](ipse Haase; ipsi BA.) illa reddet faciliora." Quomodo ? Aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.
Non est tamen quod istis, qui te circumstrepunt, credas; nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum. Ex consensu istis metus est. Sic mortem times quomodo famam. Quid autem stultius homine verba metuente ? Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus. "Quid enim," inquit, "mea, [*](mea susum B corr.; mea refert susum B; meas refert usum A.) susum isti an deosum sonent ? "
Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus ? Quemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi fama iussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus?
Ne morti quidem hoc apud nos [*](nos later MSS.; vos BA.) noceat; et haec malam olitionem habet. Nemo eorum, qui illam accusant, [*](accusant later MSS.; accusat BA.) expertus est.