Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid ais ? Philosophia homines docuit habere clavem et seram? Quid [*](quid later MSS.; quidquid B.) aliud erat avaritiae signum dare ? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum. Mihi crede, felix illud saeculum ante architectus fuit, ante tectores. [*](ante architectos ista Hense; antea architektos fuit. antetacteres. ista B.)

Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere,

  1. Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant casam.

Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita

v2.p.402
decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis habitavere, sed securi. Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.

In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus viris iudicat.

Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos

  1. Tunc laqueis captare feras et fallere visco
  2. Inventum et magnos canibus circumdare saltus.
Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit.

In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas [*](liquefactas later MSS.; liquefacta B.) fudisset; ista [*](ista Pincianus; ipsa B.) tales inveniunt, quales colunt.

Ne illa quidem tam suptilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.

Sapiens facilis victu fuit, quidni ?. Cum hoc quoque saeculo esse quam expeditissimus cupiat.