Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Hae sunt amicitiae, quas temporarias populus appellat; qui utilitatis causa adsumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit.
v1.p.48
Hac re florentes amicorum turba circumsedet; circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur. Hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu relinquentium, aliorum metu prodendum. Necesse est initia inter se et exitus congruant. Qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet, [*](quia expedit, et desinet, added by Haase.) quia expedit. Placebit aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa placet praeter ipsam. In quid amicum paro? Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar, cuius me morti opponam [*](et before opponam omitted by many editors, but retained by Hense. opponam is used in the double meaning of " set against" and " mortgage," cf Catullus xxvi. 2.) et inpendam. Ista, quam tu describis, negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid [*](quae quid later MSS.; quae quicquid MSS.; quaeque quid Buecheler.) consecutura sit spectat.