Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Vide quam sit se contentus; aliquando sui parte contentus est. Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro [*](integro b 1; in integro the other MSS.) fuit. Sed quae si [*](si Buecheler and Watzinger; sibi MSS.) desunt, non desiderat, non deesse mavult.
Ita sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit. Et hoc, quod dico " possit," tale est: amissum aequo animo fert.
Sine amico quidem numquam erit. In sua potestate habet, quam cito reparet. Quomodo si perdiderit Phidias statuam, protinus alteram faciet; sic hic faciendarum amicitiarum artifex substituet alium in locum amissi.
Quaeris, quomodo amicum cito facturus sit; dicam, si illud mihi tecum converterit, ut statim tibi solvam, quod debeo, et quantum ad hanc epistulam, paria faciamus. Hecaton ait: " Ego tibi monstrabo amatorium sine medicamenta, sine herba, sine ullius veneficae carmine: si vis amari, ama." Habet autem non tantum usus amicitiae