Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est. Hos cupit habere quam plurimos, non ut beate vivat; vivet enim etiam sine amicis beate. Summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit. Domi colitur, ex se totum est. Incipit fortunae esse subiectum, [*](subiectum Erasmus; subiectus MSS.) si quam partem sui foris quaerit.
"Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam coniectus, vel in aliqua gente aliena destitutus, vel in navigatione longa retentus, aut in desertum litus eiectus?"
v1.p.52
Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus. Tale quiddam sapiens facit; in se reconditur, secum est.