Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
In quid amicum paro? Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar, cuius me morti opponam [*](et before opponam omitted by many editors, but retained by Hense. opponam is used in the double meaning of " set against" and " mortgage," cf Catullus xxvi. 2.) et inpendam. Ista, quam tu describis, negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid [*](quae quid later MSS.; quae quicquid MSS.; quaeque quid Buecheler.) consecutura sit spectat.
Non dubie habet aliquid simile amicitiae affectus amantium; possis dicere illam esse insanam amicitiam. Numquid ergo quisquam amat lucri causa ? Numquid ambitionis aut gloriae ? Ipse per se amor omnium aliarum rerum neglegens animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit. Quid ergo? Ex honestiore causa coit turpis adfectus? "
Non agitur," inquis, " nunc de hoc, an amicitia propter se ipsam adpetenda sit." Immo vero nihil magis probandum est. Nam si propter se ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est. " Quomodo ergo ad illam accedit?" Quomodo ad rem pulcherrimam, non