Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Remedia ante vultis quam vitia desinere? Ego vero eo magis dicam et, quia recusatis, perseverabo. Tunc incipit medicina proficere, ubi in corpore dolorem tactus expressit. Dicam etiam invitis profutura. Aliquando aliqua ad vos non blanda vox veniat, et quia verum singuli audire non vultis, publice audite.
Quo usque fines possessionum propagabitis ? Ager uni domino, qui populum cepit, angustus est. Quo usque arationes vestras [*](arationes vestras Erasmus; a rationib; vestris B.) porrigetis, ne provinciarum quidem spatio [*](spatio de Jan; statione B.) contenti circumscribere praediorum modum ? Inlustrium fluminum per privatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium termini usque ad ostium a fonte vestri sunt. Hoc quoque parum est, nisi latifundiis vestris maria cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque vester vilicus regnat, nisi insulae, ducum domicilia magnorum, inter vilissima rerum numerantur. Quam vultis late possidete, sit fundus quod aliquando imperium vocabatur; facite vestrum quicquid potestis, dum plus sit alieno.
Nunc vobiscum loquor, quorum aeque spatiose luxuria quam illorum avaritia diffunditur. Vobis
Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur; nullis animalibus nisi ex fastidio pax est. Quantulum [*](quantulum later MSS.; quantulum est B.) ex istis epulis, quae per tot comparatis manus, fesso voluptatibus ore libatis ? Quantulum ex ista fera periculose capta dominus crudus ac nauseans gustat ? Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur? Infelices, ecquid [*](ecquid Gronovius; esse quid B.) intellegitis maiorem vos famem habere quam ventrem ?
Haec aliis dic, ut dum dicis, audias ipse; scribe,
Quis dubitare, mi Lucili, potest, quin deorum immortalium munus sit quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus ? Itaque tanto plus huic nos debere quam dis, quanto maius beneficium est bona vita quam vita, pro certo haberetur, nisi ipsam philosophiam di tribuissent. Cuius scientiam nulli [*](nulli later MSS.; ulli B.) dederunt, facultatem omnibus.