Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nisi forte tibi Homerum philosophum fuisse persuadent, cum his ipsis, quibus colligunt, negent. Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo , omnia incerta dicentem. Adparet nihil horum esse in illo, quia omnia sunt. Ista enim

v2.p.352
inter se dissident. Demus illis Homerum philosophum fuisse; nempe sapiens factus est, antequam carmina ulla cognosceret. Ergo illa discamus, quae Homerum fecere sapientem.