Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
O egregiam artem! Scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla siderum dicis, nihil est, quod in mensuram tuam non cadat. Si artifex es, metire hominis animum. Dic quam magnus sit, dic quam pusillus sit. Scis, quae recta sit linea; quid tibi prodest, si quid in vita rectum sit ignoras ?