Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris ? Quid ista vehicula caelata ?
Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam.
- Instratos ostro alipedes pictisque tapetis,
- Aurea pectoribus demissa monilia pendent,
- Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum.
M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in via [*](After via Lipsius removed divitibus.) cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem ! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato videretur, hic, qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat, utrum se ad gladium locet an ad cultrum.
O quantum erat saeculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem uno caballo esse contentum et ne toto quidem ! Partem enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum ?
Video non futurum finem in ista materia ullum, nisi quem ipse mihi fecero. Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit " inpedimenta." Nunc volo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem pertinentes, quam satisfacere vitae beatae contendimus.
"Quod bonum est, bonos facit. Nam et in arte musica quod bonum est, facit musicum. Fortuita
Hic respondebimus: " Non intellegitis, quomodo posuerimus quod bonum est in musica. Non enim id dicimus, quod instruit musicum, sed quod facit; tu ad supellectilem artis, non ad artem venis. Si quid autem in ipsa arte musica bonum est, id utique musicum faciet."
Etiamnunc facere istuc [*](istuc Hense; is me or his me MSS.) planius volo. Bonum in arte musica duobus modis dicitur, alterum, quo effectus musici adiuvatur, alterum, quo ars. Ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent. Est enim artifex etiam sine istis; uti forsitan non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim est bonum et hominis et vitae.
"Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest, bonum non est. Opes autem et lenoni et lanistae contingunt. Ergo non sunt bona." "Falsum est," inquiunt, "quod proponitis. Nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere."
Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae,
Virtus super ista consistit. Suo aere censetur. Nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est.
Fiscus tanti est, quantum habet; immo in accessionem eius venit, quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices sunt.
Quare ergo sapiens magnus est? Quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit, bonum non esse.
Itaque in