Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur: nostra enim actio est. [*](Hense would read vocabitur; honesta (so Gemoll) enim actio recta actio est.) Quod nullius mortalium cogitatio recipit.
Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, ut [*](si ut later MSS.; sic ut Vb.) dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est.