Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

" Bonum ex malo non fit. Divitiae fiunt autem [*](divitiae fiunt autem Gemoll; divitiae fiunt, fiunt autem MSS.) ex avaritia. Divitiae ergo non sunt bonum." " Non est," inquit, "verum, bonum ex malo non nasci. Ex sacrilegio enim et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegio enim et furtum, sed ideo, quia plura mala facit quam bona. Dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis."