Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Negat quicquam esse hac, ut ait, pisatione efficacius; videlicet frigus excludit et ventum. Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas [*](cereas later MSS.; ceteras (conteras) MSS.; teneras Erasmus.) adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio. Rapum [*](rapum Lndwig von Jan; parum MSS.) autem arboris, antequam obruat, radit. [*](radit Pincianus, radix MSS.) Ex omni enim materia, quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae. Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes. Statim enim ab imo vestietur nec magna pars quemadmodum in olivetis veteribus arida et retorrida erit.