Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur, ut hic alterius vitam beatioris magis concupiscet quam suam. Beatus autem nihil suae praefert. Utrumlibet ex his incredibile est: aut aliquid beato restare, quod esse quam quod est malit, aut id illum non malle, quod illo [*](illo later MSS.; illa VPb.) melius est. Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id, quod est optimum, extendet et id omni modo consequi cupiet. Quomodo autem beatus est, qui cupere etiamnunc potest, immo qui debet ?
Dicam, quid sit, ex quo veniat hic error:
Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus; quid refert ? Uterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus; quid refert ? Uterque non sitit. Hic pluribus annis vixit, hic paucioribus; nihil interest, si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc pauci. Ille, quem tu minus beatum vocas, non est beatus; non potest nomen inminui.
" Qui fortis est, sine timore est. Qui sine timore est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est." Nostrorum haec interrogatio est. Adversus hanc sic respondere conantur: falsam nos rem et controversiosam pro confessa vindicare, eum, qui fortis est, sine timore esse. "Quid ergo?" inquit, "fortis inminentia mala non timebit? Istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille vero," inquit, "moderatissime timet, sed in totum extra metum non est."
Qui hoc dicunt, rursus in idem revolvuntur, ut illis
Ut vobis," inquit, " videtur, praebebit se periculis fortis." Minime; non timebit illa, sed vitabit. Cautio illum decet, timor non decet. "Quid ergo?" inquit, "mortem, vincla, ignes, alia tela fortunae non timebit ? " Non. Scit enim illa non esse mala, sed videri. Omnia ista humanae vitae formidines [*](Hense would add inanes after either humanae or formidines.) putat.
Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris: inter lymphatos metus numerat. Ista timidis timenda sunt. An id existimas malum, ad quod aliquando nobis nostra sponte veniendum est?
Quaeris quid sit malum ? Cedere iis, quae mala vocantur, et illis libertatem suam dedere, pro qua
Quid ergo ? Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet? Istum tu dices nec dolere?" Iste vero dolet. Sensum enim hominis nulla exuit virtus. Sed non timet; invictus ex alto dolores suos spectat. Quaeris quis tunc animus illi sit ? Qui aegrum amicum adhortantibus.