Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quomodo tamen hodiernum certamen nobis cesserit quaeris ? Quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus. Ab hac fatigatione magis quam exercitatione in frigidam descendi; hoc apud me vocatur parum calda. Ille tantus psychrolutes, qui kalendis Ianuariis euripum salutabam, qui anno novo quemadmodum legere, scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem desilire, primum ad Tiberim transtuli castra, deinde ad hoc solium, quod,

v2.p.262
cum fortissimus sum et omnia bona fide fiunt, sol temperat. Non multum mihi ad balneum superest.

Panis deinde siccus et sine mensa prandium, post quod non sunt lavandae manus. Dormio minimum. Consuetudinem meam nosti: brevissimo somno utor et quasi interiungo. Satis est mihi vigilare desisse. Aliquando dormisse me scio, aliquando suspicor.

Ecce circensium obstrepit clamor. Subita aliqua et universa voce feriuntur aures meae. Nec cogitationem meam excutiunt, ne interrumpunt quidem. Fremitum patientissime fero. Multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus.

Quid ergo est nunc, cui animum adiecerim ? Dicam. Superest ex hesterno mihi cogitatio: quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas et perplexas fecerunt, quae ut sint verae, tamen mendacio similes sunt.

Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor. Audi ergo, quemadmodum colligat virum bonum non futurum ebrium: "ebrio secretum sermonem nemo committit; viro autem bono committit; ergo vir bonus ebrius non erit." Quemadmodum opposita interrogatione simili derideatur, adtende. Satis est enim unam

v2.p.264
ponere ex multis: "dormienti nemo secretum sermonem committit; viro autem bono committit; vir bonus ergo non dormit."

Quo uno modo potest, Posidonius Zenonis nostri causam agit, sed ne sic quidem, ut existimo, agi potest. Ait enim ebrium duobus modis dici: altero, cum aliquis vino gravis est et inpos sui; altero, si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est. Hunc a Zenone dici, qui soleat fieri ebrius, non qui sit.

Huic autem neminem commissurum arcana, quae per vinum eloqui possit. Quod est falsum. Prima enim illa interrogatio conplectitur eum, qui est ebrius, non eum, qui futurus est. Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum. Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse. Itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo ponatur et verba examinante. Adice nunc quod, si hoc intellexit Zenon et nos intellegere voluit, ambiguitate verbi quaesiit locum fraudi, quod faciendum non est, ubi veritas quaeritur.

Sed sane hoc senserit; quod sequitur, falsum est, ei qui soleat ebrius fieri, non committi sermonem secretum. Cogita enim, quam multis militibus non semper sobriis et imperator et tribunus et centurio

v2.p.266
tacenda mandaverint. De illa C. Caesaris caede, illius dico, qui superata Pompeio rem publicam tenuit, tam creditum est Tillio Cimbro [*](Tillio Cimbro Muretus; illi Cimbro V; illinc imbro P; illic imbro b.) quam C Cassio. Cassius tota vita aquam bibit, Tillius Cimber et nimius erat in vino et scordalus. In hanc rem locutus est ipse: " ego," inquit, " quemquam feram, qui vinum ferre non possum?"

Sibi quisque nunc nominet eos, quibus scit et vinum male credi et sermonem bene, unum tamen exemplum, quod occurrit mihi, referam, ne intercedat Instruenda est enim vita exemplis inlustribus. Non semper confugiamus ad vetera.

L. Piso, urbis custos, ebrius ex quo semel factus est, fuit. Maiorem noctis partem in convivio exigebat; usque in horam fere sextam dormiebat; hoc eius erat matutinum. Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit. Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.