Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Desii iam de te esse sollicitus. "Quem," inquis, "deorum sponsorem accepisti?" Eum scilicet, qui neminem fallit, animum recti ac boni amatorem. In tuto pars tui melior est. Potest fortuna tibi iniuriam facere; quod ad rem magis pertinet, non timeo, ne tu facias tibi. I, qua ire coepisti et in isto te vitae habitu conpone placide, non molliter.
Male mihi esse malo quam molliter; male [*](male added by Muretus.) nunc sic excipe, quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere, laboriose. Audire solemus sic quorundam vitam laudari, quibus invidetur: "molliter vivit"; hoc dicunt: " mollis est." Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur. Quid ergo? Viro non vel obrigescere satius est? Deinde idem delicati timent, [*](morti after timent deleted by Madvig.) cui vitam suam fecere similem. Multum interest
Quid ergo?" inquis, " non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari ?" Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. Puto, aeque qui in odoribus iacet, mortuus est quam qui rapitur unco.
Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura.
Quid deinde prodest secessisse ? Tamquam non trans maria nos sollicitudinum causae persequantur ! Quae latebra est, in quam non intret metus mortis ? Quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet ? Quacumque te abdideris, mala humana circumstrepent. Multa extra sunt, quae circumeunt nos, quo aut [*](quo aut later MSS.; quae aut VPb.) fallant aut urgeant, multa intus, quae in media solitudine exaestuant.