Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Tria haec in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio voluptatum. De morte satis dictum est; hoc unum dicam, non morbi hunc esse sed naturae metum Multorum mortem distulit morbus et saluti illis fuit videri perire. Morieris, non quia aegrotas, sed quia vivis. Ista te res et sanatum manet; cum convalueris, non mortem, sed valetudinem effugies.

Ad illud nunc proprium incommodum revertamur: magnos cruciatus habet morbus. Sed hos tolerabiles intervalla faciunt. Nam summi doloris intentio invenit finem. Nemo potest valde dolere et diu; sic nos amantissima nostri natura disposuit, ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret.

Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus; nervi articulique et quicquid aliud exile est, acerrime saevit, eum in arto vitia concepit. Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt,

v2.p.186
sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.

Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque [*](nervorumque later MSS.; et nervorumq. PbV´; et nervorum edition of Mentelin.) interquiescit, [*](interquiescit later MSS.; interciet (sciet b) scit Pb; in tertiae scitscit V.) cum illa, quae torquebat, hebetavit [*](hebetavit later MSS.; hebetabit VPb.) ; omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est, quod inter angusta corporis nascitur, non minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in alienationem soporemque convertitur.

Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris. Illud autem est, quod imperitos in vexatione corporis male habet: non adsueverunt animo esse contenti. Multum illis cum corpore fuit. Ideo vir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est.

"Sed molestum est," inquit, "carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire." Haec prima abstinentia gravia sunt. Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae [*](per quae Muretus; per se quae MSS.) cupimus fatigatis ac

v2.p.188
deficientibus; inde morosus est stomachus, inde cuius [*](cuius Madvig; quibus MSS.) fuit aviditas cibi, odium est. Desideria ipsa moriuntur. Non est autem acerbum carere eo, quod cupere desieris.

Adice, quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur. Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis. Nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.

Noli mala tua facere tibi ipse [*](ipse Haase; ipsi MSS.) graviora et te querellis onerare. Levis est dolor, si nihil illi opinio adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: " Nihil est aut certe exiguum est. Duremus; iam desinet"; levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit.

Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba: " Nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus ! In eculeum inpositi non sic distrahuntur. [*](distrahuntur later MSS.; detra(h)untur VPb.) " Etiam si sunt vera ista, transierunt. Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris ? Quid, quod nemo non multum malis suis adicit et

v2.p.190
sibi ipse mentitur ? Deinde quod acerbum fuit ferre, [*](fuit ferre, tulisse Bartsch; fuit retulisse MSS.) tulisse iucundum est; naturale est mali sui fine gaudere.

Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria; hoc ad me iam non pertinet, illud nondum.

In ipsis positus difficultatibus dicat:

  1. Forsan et haec olim meminisse iuvabit.
Toto contra ille [*](ille Hense; illa or illum MSS.) pugnet animo; vincetur, si cesserit, vincet, si se contra dolorem suum intenderit. Nunc hoc plerique faciunt, ad trahunt in se ruinam, cui obstandum est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et obniti volueris, repelletur.

Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt ? Ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant, ista patiuntur, sed ut pugnent. Exercitatio ipsa tormentum est. Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicatum! nominis nostri silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est.

" Dolorem gravem sentio." Quid ergo ? Non sentis,

v2.p.192
si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. " Sed grave est." Quid ? Nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus ? Utrum vis longum esse morbum an concitatum [*](comitatum later MSS.; cogitatum VPb.) et brevem ? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit, [*](exurgit Haase; ex(s)urgal MSS.) et desinat. Brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet: aut extinguetur aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim ? In utroque finis dolendi est.